Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
regi prompta defensio erat, non eo solum, quod hostis prior aperte pugnam detractans in castra copias reduxisset, sed etiam quod eo loco signa constituisset, quo phalanx, quam inutilem vel mediocris iniquitas loci efficeret, promoveri non posset.
consul ad id, quod pridie praetermisisse pugnandi occasionem videbatur et locum dedisse hosti, si nocte abire vellet, tunc quoque per speciem immolandi terere videbatur tempus, cum luce prima ad signum propositum pugnae exeundum in aciem fuisset.
tertia demum hora sacrificio rite perpetrato ad consilium vocavit; atque ibi, quod rei gerendae tempus esset, loquendo et intempestive consultando videbatur quibusdam extrahere. adversus eos sermones talem consul orationem habuit.
“P. Nasica, egregius adulescens, ex omnibus unus, quibus hesterno die pugnari placuit, denudavit mihi suum consilium; idem postea, ita ut transisse in sententiam meam videri posset, tacuit.
quibusdam aliis absentem carpere imperatorem quam praesentem monere melius visum est.
et tibi, P. Nasica, et quicumque idem, quod tu, occultius senserunt, non gravabor reddere dilatae pugnae rationem.
nam tantum abest, ut me hesternae quietis paeniteat, ut servatum a me exercitum eo consilio credam. in qua me opinione sine causa esse ne quis vestrum credat, recognoscat agedum mecum, si videtur, quam multa pro hoste et adversus nos fuerint.
iam omnium primum, quantum numero nos praestent, neminem vestrum nec ante ignorasse et hesterno die explicatam intuentis aciem
ex hac nostra paucitate quarta pars militum praesidio inpedimentis relicta erat; nec ignavissimum quemque relinqui ad custodiam sarcinarum scitis.
sed fuerimus omnes: parvom hoc tandem esse credimus, quod ex his castris, in quibus hac nocte mansimus, exituri in aciem hodierno aut summum crastino die, si ita videbitur, diis bene iuvantibus sumus?
nihilne interest, utrum militem, quem neque viae labor eo die neque operis fatigaverit, requietum, integrum in tentorio suo arma capere iubeas atque in aciem plenum virium, vigentem et corpore et animo educas,
an longo itinere fatigatum et onere fessum, madentem sudore, arentibus siti faucibus, ore atque oculis repletis pulvere, torrente meridiano sole, hosti obicias recenti, requieto, qui nulla re ante consumptas vires ad proelium adferat?