Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ibi in medio spectantibus utrimque ex vallo castrorum hinc rege, hinc consule cum suis legionibus pugnatum est.

missilibus procul regia auxilia melius pugnabant; comminus stabilior et tutior aut parma aut scuto Ligustico Romanus erat.

meridie fere receptui cani suis consul iussit. ita eo die diremptum proelium est haud paucis utrimque interfectis.

sole orto postero die inritatis certamine animis etiam acrius concursum est. sed Romani non ab iis tantum, cum quibus contractum certamen erat, sed multo

153
magis ab ea multitudine, quae disposita in turribus stabat, omni genere missilium telorum ac saxis maxime volnerabantur.

ubi propius ripam hostium subissent, tormentis missa etiam ad ultimos perveniebant. multo pluribus eo die amissis consul paulo serius recepit suos.

tertio die proelio abstinuit, degressus ad imam partem castrorum, veluti per devexum in mare bracchium transitum temptaturus.

Perseus, quod in oculis erat---.

Tempus anni post circumactum solstitium erat; hora diei iam ad meridiem vergebat; iter multo pulvere et incalescente sole factum erat.

lassitudo et sitis iam sentiebatur et meridiem aestum magis accensurum cum mox adpareret, statuit sic adfectos recenti atque integro hosti non obicere;