Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
non sermonibus tantum his, cum quanto adsensu audissent verba consulis, ostenderunt, sed rerum praesens effectus erat.
neminem totis mox castris quietum videres: acuere alii gladios, alii galeas bucculasque scutorum, alii loricas tergere, alii aptare corpori arma experirique sub his membrorum agilitatem, quatere alii pila, alii micare gladiis mucronemque intueri,
ut facile quis cerneret, ubi primum conserendi manum cum hoste data occasio esset, aut victoria egregia aut morte memorabili
Perseus quoque, cum adventu consulis simul et veris principio strepere omnia moverique apud hostes velut novo bello cerneret, mota a Phila castra in adversa ripa posita, nunc ad contemplanda opera sua circumire ducem haud dubie transitus speculantem, nunc---Romanorum esse.
quae res Romanis auxit animos. Macedonibus regique eorum haud mediocrem attulit terrorem.
et primo supprimere in occulto famam eius rei est conatus, missis, qui Pantauchum inde venientem adpropinquare castris vetarent.
sed iam et pueri quidam visi ab suis erant inter obsides Illyrios ducti, et quo quaeque accuratius celantur, eo facilius loquacitate regiorum ministrorum emanant.
sub idem tempus Rhodii legati in castra venerunt cum isdem de pace mandatis, quae Romae ingentem iram patrum excitaverant. multo iniquioribus animis a castrensi consilio auditi sunt.
itaque cum alii legatos in vincula coniciendos censerent, alii praecipites sine responso agendos e castris, pronuntiavit consul post diem quintum decimum se responsum daturum.
interim, ut appareret, quantum pacificantium Rhodiorum auctoritas valuisset, consultare de ratione belli gerendi coepit. placebat quibusdam et maxime minoribus natu per Elpei ripam munitionesque vim facere:
confertis et uno agmine impetum facientibus resistere Macedonas non posse, ex tot castellis aliquanto altioribus ac munitioribus, quae validis praesidiis insedissent, priore anno deiectos.