Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
haec cum ita fieri placere contione advocata pronuntiasset, adiecit urbanae contioni convenientem orationem:
unum imperatorem in exercitu providere et consulere, quid agendum sit, debere, nunc per se, nunc cum iis, quos advocaverit in consilium; qui non sint advocati, eos nec palam nec secreto, consilia sua.
militem haec tria curare debere, corpus ut quam validissimum et pernicissimum habeat, arma apta, cibum paratum ad subita imperia;
cetera scire de se dis immortalibus et imperatori suo curae esse. in quo exercitu milites consultent, imperator rumoribus vulgi circumagatur, ibi nihil salutare esse.
se, quod sit officium imperatoris, provisurum, ut bene gerendae rei occasionem iis praebeat: illos nihil, quid futurum sit, quaerere, ubi datum signum sit, tum militarem navare operam debere. ab his praeceptis contionem dimisit,
volgo etiam veteranis fatentibus se illo primum die, tamquam tirones, quid agendum esset in re militari, didicisse.
non sermonibus tantum his, cum quanto adsensu audissent verba consulis, ostenderunt, sed rerum praesens effectus erat.