Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
hoc propter ignobilitatem paternam minus suspecto Platorem occidit et duos amicos
146
eius, Ettritum et Epicadum, impigros viros, quo tutius regnaret.fama fuit Monuni, Dardanorum principis, filiam Etutam pacto fratri eum invidisse, tamquam his nuptiis adiungenti sibi Dardanorum gentem; et simillimum id vero fecit ducta ea virgo Platore interfecto.
gravis deinde dempto a fratre metu popularibus esse coepit; et violentiam insitam ingenio intemperantia vini accendebat.
ceterum, sicut ante dictum est, ad Romanum incitatus bellum Lissum omnis copias contraxit. quindecim milia armatorum fuerunt.