Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
quae res accendit militi animos, postquam summam belli ac regias omnis copias terramque hostilem tam e propinquo conspexerunt.
itaque cum alacres, protinus duceret ad castra hostium, consulem hortarentur, dies unus fessis labore viae ad quietem datus est.
tertio die parte copiarum ad praesidium castrorum relicta consul ad hostem ducit.
Hippias nuper ad tuendum saltum ab rege missus erat; qui ex quo castra Romana in tumulo conspexit, praeparatis ad certamen animis suorum venienti agmini consulis obvius fuit. et Romani expediti ad pugnam exierant,
et hostes levis armatura erat, promptissimum genus ad lacessendum certamen.
congressi igitur extemplo tela coniecerunt; multa utrimque volnera temerario incursu et accepta et inlata; pauci utriusque partis ceciderunt.
inritatis in posterum diem animis maioribus copiis atque infestius concursum est; decrevissentque de summa belli, si loci satis ad explicandam aciem fuisset; sed iugum montis in angustum dorsum cuneatum vix ternis ordinibus armatorum in fronte patuit.
itaque paucis pugnantibus cetera multitudo, praecipue qui gravium armorum erant, spectatores pugnae stabant;
levis armatura etiam per anfractus iugi procurrere et ab lateribus cum levi armatura conserere per iniqua atque aequa loca pugnam poterat. pluribus ea die volneratis quam interfectis proelium nocte diremptum est.
tertio die egere consilio Romanus imperator; nam neque manere in iugo inopi neque regredi sine flagitio atque etiam periculo, si cedenti ex superioribus locis instaret hostis, poterat;
nec aliud restabat quam audacter