Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

interim consuli sententia stetit eo saltu ducere, ubi propter Ottolobum dux regius castra habebat. praemitti tamen quattuor milia armatorum ad loca opportuna praeoccupanda placuit,

quibus praepositi sunt M. Claudius, Q. Marcius consulis filius.

confestim et universae copiae sequebantur. ceterum adeo ardua et aspera et confragosa fuit via, ut praemissi expediti biduo quindecim milium passuum aegre itinere confecto castra posuerint. Dierum, quem cepere, locum appellant.

inde postero die septem milia progressi, tumulo haud procul hostium castris capto, nuntium ad consulem remittunt perventum ad hostem esse; loco se tuto et ad omnia opportuno consedisse; ut quantum extendere iter posset, consequeretur.