Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
Cassandreae deductae naves in portus primum, qui sub Atho monte sunt, inde Tenedum placido mari cum traiecissent, stantis in portu Rhodias apertas naves Eudamumque, praefectum earum, inviolatos atque etiam benigne appellatos dimiserunt.
cognito deinde in latere altero quinquaginta onerarias suarum stantibus in ostio portus Eumenis rostratis, quibus Damius praeerat,
inclusas esse, circumvectus propere ac summotis
144
terrore hostium navibus, onerarias datis, qui prosequerentur, decem lembis in Macedoniam mittit, ita ut in tutum prosecuti redirent Tenedum.nono post die ad classem iam ad Sigeum stantem redierunt. inde Subota — insula est interiecta Elaeae et Chio —