Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
ad Almanam urbem pervenit et in ripa fluminis Axi posuit castra. circa Desudabam in Maedica exercitus Gallorum consederat, mercedem pactam opperiens.
eo mittit Antigonum, ex purpuratis unum, qui iuberet multitudinem Gallorum ad Bylazora — Paeoniae is locus est — castra movere, principes ad se venire frequentes. septuaginta quinque milia ab Axio flumine et castris regis aberant.
haec mandata ad eos cum pertulisset Antigonus adiecissetque, per quantam omnium
illud, quod praesens pepigissent, interrogant, ecquid aurum, quod in singulos pedites equitesque dividendum esset, secum advexisset.
cum ad id nihil responderetur, Clondicus, regulus eorum, “abi, renuntia ergo” inquit “regi, nisi aurum obsidesque accepissent, nusquam inde Gallos longius vestigium moturos.”
haec relata regi cum essent, advocato consilio cum, quid omnes suasuri essent, appareret, ipse pecuniae quam regni melior custos institit de perfidia et feritate Gallorum disserere, multorum iam ante cladibus experta:
periculosum esse tantam multitudinem in Macedoniam accipere, ne graviores eos socios habeant quam hostes Romanos.
quinque milia equitum satis esse, quibus et uti ad bellum possent, et quorum multitudinem ipsi non timeant.
apparebat omnibus mercedem timeri nec quicquam aliud; sed cum suadere consulenti nemo auderet, remittitur Antigonus, qui nuntiaret quinque milium equitum opera tantum uti regem, non tenere multitudinem aliam.
quod ubi audivere barbari, ceterorum quidem fremitus fuit indignantium se frustra excitos sedibus suis; Clondicus rursus interrogat, ecquid ipsis quinque milibus, quod convenisset, numeraret?
cum adversus id quoque misceri ambages cerneret, inviolato fallaci nuntio, quod vix speraverat ipse posse contingere, retro ad Histrum perpopulati Threciam, qua vicina erat viae, redierunt.
quae manus, quieto sedente rege ad Elpeum adversus Romanos, per Perrhaebiae saltum in Thessaliam traducta non agros tantum nudare populando potuit, ne quos inde Romani commeatus expectarent, sed ipsas excindere urbes tenente ad Elpeum Perseo Romanos, ne urbibus sociis opitulari possent.
ipsis quoque Romanis de se cogitandum fuisset, quando neque manere amissa Thessalia, unde exercitus
hoc amisso auxilio Perseus animos Macedonum, qui ea pependerant spe, haud mediocriter debilitavit.