Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
non ea regum aemulatio, ut aequo animo Persea tantas apisci opes tantamque gloriam, quanta Romanis victis eum manebat, Eumenes visurus fuerit.
cernebat et Persea iam inde ab initio belli omni modo spem pacis temptasse et in dies magis, quo propior admoveretur terror, nihil neque agere aliud neque cogitare;
Romanos quoque, quia traheretur diutius spe ipsorum bellum, et ipsos duces et senatum, non abhorrere a finiendo tam incommodo ac difficili bello.
hac utriusque partis voluntate explorata, quod fieri etiam sua sponte taedio validioris, metu infirmioris credebat posse, in eo suam operam venditare conciliandae gratia pacis cupiit.
nam modo ne iuvaret bello Romanos terra marique, modo pacis patrandae cum Romanis paciscebatur mercedem: ne bello interesset, mille talenta, ut pacem conciliaret, mille et quingenta.
in utrumque non fidem modo se, sed obsides quoque dare paratum esse ostendebat.
Perseus ad rem inchoandam promptissimus erat cogente metu et de obsidibus accipiendis sine dilatione agebat, conveneratque, ut accepti Cretam mitterentur.
et utique alteram in tanti nominis regibus turpem ac sordidam et danti et magis accipienti mercedem esse aiebat;
in spem Romanae pacis non recusare inpensam, sed eam pecuniam perfecta re daturum, interea Samothracae in templo depositurum.
ea insula cum ipsius dicionis esset, videre Eumenes nihil interesse, ibi an Pellae pecunia esset; id agere, ut partem aliquam praesentem ferret.
ita nequiquam inter se captati nihil praeter infamiam moverunt.
nec haec tantum Persei per avaritiam est dimissa res, cum pecunia soluta aut pacem habere per Eumenen, quae vel parte regni redimenda esset, aut deceptus protrahere inimicum mercede onustum et hostes merito ei Romanos posset facere;
sed et ante Genti regis parata societas et tum Gallorum effusorum per Illyricum ingens oblatum auxilium avaritia dimissum est.
veniebant decem milia equitum, par numerus peditum et ipsorum iungentium cursum equis et in vicem prolapsorum equitum vacuos capientium ad pugnam equos.
hi pacti erant eques denos praesentes aureos, pedes quinos, mille dux eorum.
venientibus his Perseus ab Elpeo ex castris profectus obviam cum dimidia copiarum parte denuntiare per vicos urbesque, quae viae propinquae sunt, coepit, ut commeatus expedirent, frumenti, vini, pecorum ut copia esset.
ipse equos phalerasque et sagula donum principibus ferre et parvom auri, quod inter paucos divideret, multitudinem credens trahi spe posse.
ad Almanam urbem pervenit et in ripa fluminis Axi posuit castra. circa Desudabam in Maedica exercitus Gallorum consederat, mercedem pactam opperiens.
eo mittit Antigonum, ex purpuratis unum, qui iuberet multitudinem Gallorum ad Bylazora — Paeoniae is locus est — castra movere, principes ad se venire frequentes. septuaginta quinque milia ab Axio flumine et castris regis aberant.