Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
Cydas erat Cretensis, ex intimis Eumenis. hic prius ad Amphipolim cum Chimaro quodam populari suo, militante apud Persea, inde postea ad Demetriadem semel cum Menecrate quodam, iterum cum Antimacho, regiis ducibus, sub ipsis moenibus urbis conlocutus fuerat.
Herophon quoque, qui tum missus est, duabus ad eundem Eumenen iam ante legationibus functus erat.
quae conloquia occulta et legationes infames quidem erant, sed, quid actum esset quidve inter reges convenisset, ignorabatur. res autem ita sese habuit.
Eumenes neque favit victoriae Persei, neque bello eam iuvare in animo habuit, non tam quia paternae inter eos inimicitiae erant, quam ipsorum odiis inter se accensae: