Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

eodem tempore et ad Eumenen et ad Antiochum communia mandata, quae subicere condicio rerum poterat: natura inimica inter se esse liberam civitatem et regem, singulos populum Romanum adgredi et, quod indignum sit, regum viribus reges oppugnare.

Attalo adiutore patrem suum oppressum; Eumene adiuvante et quadam ex parte etiam Philippo, patre suo, Antiochum oppugnatum; in se nunc et Eumenen et Prusian armatos esse.

si Macedoniae regnum sublatum foret, proxumam Asiam esse, quam iam ex parte sub specie liberandi civitates suam fecerint, deinde Syriam.