Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
postero die senatus fuit legatique auditi sunt. ii nuntiant maiore periculo quam emolumento exercitum per invios saltus in Macedoniam inductum.
Pieriam, quo processisset, regem tenere; castra castris prope ita conlata esse, ut flumine Elpeo interiecto arceantur. neque regem pugnandi potestatem facere, nec nostris vim ad cogendum esse.
hiemem etiam insuper rebus gerendis intervenisse. in otio militem ali, nec plus quam VI dierum frumentum habere. Macedonum dici triginta milia armatorum esse.
si Ap. Claudio circa Lychnidum satis validus exercitus foret, potuisse eum ancipiti bello distinere regem: nunc et Appium, et quod cum eo praesidii sit, in summo periculo esse, nisi propere aut iustus exercitus eo mittatur, aut illi inde deducantur.