Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

senatus Cn. Servilio consuli negotium dedit, ut tris in Macedoniam, quos

134
L. Aemilio videretur, legaret. legati biduo post profecti Cn. Domitius Ahenobarbus, A. Licinius Nerva, L. Baebius.

bis in exitu anni eius lapidatum esse nuntiatum est, semel in Romano agro, semel in Veienti. bis novemdiale sacrum factum est.

sacerdotes eo anno mortui sunt P. Quinctilius Varus flamen Martialis et M. Claudius Marcellus decemvir; in cuius locum Cn. Octavius suffectus.

et iam magnificentia crescente notatum est ludis circensibus P. Corneli Scipionis Nasicae et P. Lentuli aedilium curulium sexaginta tres Africanas et quadraginta ursos et elephantos lusisse.

L. Aemilio Paulo C. Licinio consulibus, idibus Martiis, principio insequentis anni, cum in expectatione patres fuissent, maxime quidnam consul de Macedonia, cuius ea provincia esset, referret, nihil se habere Paulus, quod referret, nondum cum legati redissent, dixit.

ceterum Brundisi legatos iam esse, bis ex cursu Dyrrachium reiectos.

cognitis mox, quae nosci prius in rem esset, relaturum; id fore intra perpaucos dies.

et ne quid profectionem suam teneret, pridie idus Apriles Latinis esse constitutam diem. sacrificio rite perfecto et se et Cn. Octavium, simul senatus censuisset, exituros esse.

C. Licinio collegae suo fore curae se absente, ut, si qua parari mittique ad id bellum opus sit, parentur mittanturque. interea legationes exterarum nationum audiri posse.