Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

qui fideles nobis socii, qui dubii suspensaeque ex fortuna fidei, qui certi hostes viderentur; quanti praeparati commeatus, et unde terrestri itinere, unde navibus subportarentur; quid ea aestate terra marique rerum gestum esset: ex his bene cognitis certa in futurum consilia capi posse.

senatus Cn. Servilio consuli negotium dedit, ut tris in Macedoniam, quos

134
L. Aemilio videretur, legaret. legati biduo post profecti Cn. Domitius Ahenobarbus, A. Licinius Nerva, L. Baebius.

bis in exitu anni eius lapidatum esse nuntiatum est, semel in Romano agro, semel in Veienti. bis novemdiale sacrum factum est.

sacerdotes eo anno mortui sunt P. Quinctilius Varus flamen Martialis et M. Claudius Marcellus decemvir; in cuius locum Cn. Octavius suffectus.