Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

omnia ut maturius agerentur, belli Macedonici stimulabat cura.

itaque designatos extemplo sortiri placuit provincias, ut, cum, utri Macedonia consuli cuique praetori classis evenisset, sciretur, ii iam inde cogitarent pararentque, quae bello usui forent, senatumque consulerent, si qua de re consulto opus esset.

Latinas, ubi magistratum inissent, quod per religiones posset, primo quoque tempore fieri placere, ne quid consulem, cui eundum in Macedoniam esset, teneret.

his decretis, consulibus Italia et Macedonia, praetoribus praeter duas iurisdictiones in urbe classis et Hispania et Sicilia et Sardinia provinciae nominatae sunt.