Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
Claudius nihil responsum auctor est, tantum senatus
131
consultum recitatum, quo Caras et Lycios liberos esse iuberet populus Romanus litterasque extemplo ad utramque gentem sciret indicatum mitti;qua audita re principem legationis, cuius magniloquentiam vix curia paulo ante ceperat, corruisse.
alii responsum esse tradunt, populum Romanum et principio eius belli haud vanis auctoribus conpertum habuisse Rhodios cum Perseo rege adversus rem publicam suam occulta consilia inisse,
et, si id ante dubium fuisset, legatorum paulo ante verba ad certum redegisse, et plerumque ipsam se fraudem, etiamsi initio cautior fuerit, detegere.