Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

utraque legatio de pace reconcilianda cum rege Perseo egit. Prusiae preces magis quam postulatio fuere, profitentis et ad id tempus se cum Romanis stetisse et, quoad bellum foret, staturum;

ceterum cum ad se a Perseo legati venissent de finiendo cum Romanis bello, eis pollicitum deprecatorem apud senatum futurum; petere, si possent inducere in animum, ut finiant iras, se quoque in gratia reconciliatae pacis ponerent.

haec regii legati. Rhodii superbe commemoratis meritis suis erga populum Romanum et paene victoriae, utique de Antiocho rege, maiore parte ad se vindicata, adiecerunt:

cum pax inter Macedonas Romanosque esset, sibi amicitiam cum rege Perseo coeptam; eam se invitos, nullo eius in se merito, quoniam ita Romanis visum sit in societatem se belli trahere, interrupisse.