Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

circumvecti tamen moenia sunt praetor et rex, situm urbis contemplantes, si qua parte temptare aut opere aut vi possent.

fama fuit per Cydantem Cretensem et Antimachum, qui Demetriadi praeerat, tractatas inter Eumenen et Persea condiciones amicitiae.

ab Demetriade certe abscessum est. Eumenes ad consulem navigat; gratuitusque, quod prospere Macedoniam intrasset, Pergamum in regnum abit.

Marcius Figulus praetor parte classis in hiberna Sciathum missa cum reliquis navibus Oreum Euboeae petit, eam urbem aptissimam ratus, unde exercitibus, qui in Macedonia quique in Thessalia erant, mitti commeatus possent.