Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
ceterum multo plura praesens audivit, quam in absentem iacta erant; et graviores potentioresque accessere accusatores duo tribuni plebis, M’. Iuventius Talna et Cn. Aufidius.
ii non in senatu modo eum lacerarunt, sed in contionem etiam pertracto multis obiectis probris diem dixerunt.
senatus iussu Chalcidensibus Q. Maenius praetor respondit, quae bene meritos sese et ante et in eo bello, quod geratur, de populo Romano dicant, ea et scire vera eos referre senatum et perinde ac debeant grata esse.
quae facta a C. Lucretio fierique ab L. Hortensio praetoribus Romanis querantur, ea neque facta neque fieri voluntate senatus quem non posse existimare, qui sciat bellum Persei et ante Philippo, patri eius, intulisse populum.