Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

haec missa; illa petentibus data, ut denorum equorum iis commercium esset educendique ex Italia potestas fieret.

legati cum Gallis missi trans Alpis C. Laelius, M. Aemilius Lepidus, ad ceteros populos C. Sicinius, P. Cornelius Blasio, T. Memmius.

multarum simul Graeciae Asiaeque civitatium legati Romam convenerunt.

primi Athenienses introducti; ii se, quod navium habuerint militumque, P. Licinio consuli et C. Lucretio praetori misisse exposuerunt;

quibus eos non usos frumenti sibi centum milia imperasse; quod, quamquam sterilem terram ararent, ipsosque etiam agrestis peregrino frumento alerent, tamen, ne deessent officio, confecisse; et alia, quae imperarentur, praestare paratos esse.

Milesii nihil, quod praestitissent, memorantes, si quid imperare ad bellum senatus vellet, praestare se paratos esse polliciti sunt.

Alabandenses templum Urbis Romae se fecisse commemoravere ludosque anniversarios ei divae instituisse;