Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
quod opus dum perficitur, crebris interim proeliis, quibus per excursiones et moenia sua oppidani tutabantur et opera hostium inpediebant, magna eorum multitudo variis casibus absumpta est, et qui supererant, labore diurno nocturnoque et volneribus inutiles erant.
ubi primum agger iniunctus muro est, et cohors regia, quos Nicatoras appellant, transcendit, et scalis multis simul partibus inpetus in urbem est factus.
puberes omnes interfecti sunt; coniuges liberosque eorum in custodiam dedit;
praedae alia militum cessere. Stuberram inde victor revertens ad Gentium legatos Pleuratum Illyrium, exulantem apud se, et Adaeum Macedonem a Beroea mittit;
iis mandat, ut exponerent aestatis eius hiemisque acta sua adversus Romanos Dardanosque; adicerent recentia in Illyrico hibernae expeditionis opera; hortarentur Gentium in amicitiam secum et cum Macedonibus iungendam.