Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

iusta deprecatio haec visa. Larisam ad Hostilium proconsulem — ab eo enim missi erant — legati redierunt.

Octavium retinuit secum, Popilium cum mille ferme militibus in hiberna Ambraciam misit.

Perseus principio hiemis egredi Macedoniae finibus non ausus, ne qua in regnum vacuum inrumperent Romani, sub tempus brumae, cum inexsuperabilis ab Thessalia montes nivis altitudo facit,

occasionem esse ratus frangendi finitimorum spes animosque, ne quid averso se in Romanum bellum periculi ab iis esset, cum a Threcia pacem Cotys, ab Epiro Cephalus repentina defectione ab Romanis praestarent, Dardanos recens domuisset bellum,

solum infestum esse Macedoniae latus, quod ab Illyrico pateret, cernens, neque ipsis quietis Illyriis et aditum praebentibus Romano, si domuisset proximos Illyriorum, Gentium quoque regem iam diu dubium in societatem perlici posse, cum decem milibus peditum,

quorum pars phalangitae erant, et duobus milibus levium armorum et quingentis equitibus profectus Stuberram venit.

inde frumento conplurium

111
dierum sumpto iussoque apparatu oppugnandarum urbium sequi, tertio die ad Uscanam — Penestianae terrae ea maxima urbs est — posuit castra, prius tamen, quam vim admoveret, missis, qui temptarent nunc praefectorum praesidii, nunc oppidanorum animos.

erat autem ibi cum iuventute Illyriorum Romanum praesidium. postquam nihil pacati referebant, oppugnare est adortus et corona eam capere conatus est.