Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
Achaico concilio Aegi iis dato benigne locuti auditique, egregia spe futuri status fidissima gente relicta, in Aetoliam traiecerunt.
ibi nondum quidem seditio erat, sed omnia suspecta criminumque inter ipsos plena;
ob quae obsidibus postulatis neque exitu rei inposito in Acarnaniam inde profecti legati sunt.
Thyrrei concilium legatis Acarnanes dederunt. ibi quoque inter factiones erat certamen: quidam principum postulare, ut praesidia in urbes suas inducerentur adversus amentiam eorum, qui ad Macedonas gentem trahebant;
pars recusare, ne, quod bello captis et hostibus mos esset, id pacatae et sociae civitates ignominiae acciperent.
iusta deprecatio haec visa. Larisam ad Hostilium proconsulem — ab eo enim missi erant — legati redierunt.
Octavium retinuit secum, Popilium cum mille ferme militibus in hiberna Ambraciam misit.