Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
Caepione deinde referente ad senatum, quas ex novis legionibus duas legiones secum in Galliam duceret, decrevere patres, ut C. Sulpicius M. Claudius praetores ex iis, quas scripsissent, legionibus, quas videretur, consuli darent.
indigne patiens praetorum arbitrio consulem subiectum, dimisso senatu ad tribunal praetorum stans postulavit,
senatum deinde censores legerunt: M. Aemilius Lepidus princeps ab tertiis iam censoribus lectus. septem de senatu eiecti sunt.
in censu accipiendo populi milites ex Macedonico exercitu, qui quam multi abessent ab signis census docuit, in provinciam redire cogebant;
causas † stipendiis missorum cognoscebant, et cuius nondum iusta missio visa esset, ita iusiurandum adigebant: “ex tui animi sententia, tu ex edicto C. Claudi Ti. Semproni censorum in provinciam Macedoniam redibis, quod sine dolo malo facere poteris?”
in equitibus recensendis tristis admodum eorum atque aspera censura fuit:
multis equos ademerunt. in ea re cum equestrem ordinem offendissent, flammam invidiae adiecere edicto, quo edixerunt, ne quis eorum, qui Q. Fulvio A. Postumio censoribus publica vectigalia aut ultro tributa conduxissent, ad hastam suam accederet sociusve aut adfinis eius conductionis esset.
saepe id querendo veteres publicani cum impetrare nequissent ab senatu, ut modum potestati censoriae inponerent, tandem tribunum plebis P. Rutilium, ex rei privatae contentione iratum censoribus, patronum causae nancti sunt.