Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

principio insequentis anni cum consules novi Q. Marcius et Cn. Servilius de provinciis rettulissent, primo quoque tempore aut conparare eos inter se Italiam

105
et Macedoniam aut sortiri placuit;

priusquam id sors cerneret, in incertum, ne quid gratia momenti faceret, in utramque provinciam, quod res desideraret supplementi decerni. —

decernunt in Macedoniam peditum Romanorum sex milia, sociorum nominis Latini sex milia, equites Romanos ducentos quinquaginta, socios trecentos;

— veteres milites dimitti, ita ut in singulas Romanas legiones ne plus sena milia peditum, treceni equites essent.

alteri consuli nullus certus finitus numerus civium Romanorum, quem in supplementum legeret. id modo finitum, ut duas legiones scriberet, quae quina milia peditum et ducenos haberent, equites trecenos.

Latinorum maior quam collegae decretus numerus, peditum decem milia et sescenti equites. quattuor praeterea legiones scribi iussae, quae, si quo opus esset, educerentur.

tribunos iis, non permissum, ut consules facerent: populus creavit. sociis nominis Latini sedecim milia peditum et mille equites imperati.

hunc exercitum parari tantum placuit, ut exiret, si quo res posceret.