Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

exercitum consulis infrequentem commeatibus vulgo datis per ambitionem esse; culpam eius rei consulem in tribunos militum, contra illos in consulem conferre.

ignominiam Claudi temeritate acceptam elevare eos patres † acceperunt, qui perpaucos Italici generis et magna ex parte tumultuario dilectu conscriptos ibi milites amissos referebant.

consules designati ubi primum magistratum inissent, de Macedonia referre ad senatum iussi; destinataeque provinciae iis sunt Italia et Macedonia.

hoc anno intercalatum est: tertio die post Terminalia kalendae intercalariae fuere. sacerdotes intra eum annum mortui sunt L. Flamininus --- pontifices duo decesserunt, L. Furius Philus et C. Livius Salinator. in locum Furii T. Manlium Torquatum, in Livi M. Servilium pontifices legerunt.