Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
nihilo lenioribus, quam absens, senatorum aliquot orationibus increpitus neutra impetrata re in provinciam redit.
alter consul Postumius consumpta aestate in recognoscendis agris, ne visa quidem provincia sua comitiorum causa Romam rediit.
consules C. Popilium Laenatem P. Aelium Ligurem creavit. praetores exinde facti C. Licinius Crassus M. Iunius Pennus Sp. Lucretius Sp. Cluvius Cn. Sicinius C. Memmius iterum.
eo anno lustrum conditum est; censores erant Q. Fulvius Flaccus A. Postumius Albinus; Postumius condidit.
censa sunt civium Romanorum capita ducenta sexaginta novem milia et quindecim, minor aliquanto numerus, quia L. Postumius consul pro contione edixerat, qui socium Latini nominis ex edicto C. Claudi consulis redire in civitates suas debuissent, ne quis eorum Romae, et omnes in suis civitatibus censerentur.
concors et e re publica censura fuit. omnes, quos senatu moverunt quibusque equos ademerunt, aerarios fecerunt et tribu moverunt; neque ab altero notatum alter probavit.