Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
inde Eumene atque Attalo domum remissis, Misageni Numidisque hiberna in proxumis Thessaliae urbibus distribuit, et partem exercitus ita per totam Thessaliam divisit, ut et hiberna commoda omnes haberent et praesidio urbibus essent.
Q. Mucium legatum cum duobus milibus ad obtinendam Ambraciam misit. Graecarum civitatium socios omnes praeter Achaeos dimisit. cum exercitus parte profectus in Achaiam Pthiotim Pteleum desertum fuga oppidanorum diruit a fundamentis, Antronas voluntate incolentium recepit.
ad Larisam deinde exercitum admovit. urbs deserta erat; in arcem omnis multitudo concesserat; eam oppugnare adgreditur.
primi omnium Macedones, regium praesidium, metu excesserant; a quibus relicti oppidani in deditionem extemplo veniunt. dubitantem inde, utrum Demetrias prius adgredienda foret, an in Boeotia aspiciendae
et ad horum preces et quia hibernis aptior regio quam Magnesia erat, in Boeotiam duxit.