Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
mitteret ad consulem, qui foedus in easdem leges renovarent, quibus Philippus pater eius pacem ab T. Quinctio victore accepisset.
neque finiri bellum magnificentius quam ab tam memorabili pugna posse, neque spem firmiorem pacis perpetuae dari, quam quae perculsos adverso proelio Romanos molliores factura sit ad paciscendum.
quodsi Romani tum quoque insita pertinacia aequa aspernarentur, deos hominesque et moderationis Persei et illorum pervicacis superbiae futuros testes.
numquam ab talibus consiliis abhorrebat regis animus. itaque ut plurium adsensu conprobata est sententia, legati ad consulem missi;
adhibito frequenti consilio auditi sunt.
pacem petiere, vectigal, quantum Philippus pactus esset, daturum Persea Romanis pollicentes; urbibus, agris locisque, quibus Philippus cessisset, cessurum quam primum.
haec legati. summotis his cum consultarent, Romana constantia vicit in consilio. ita tum mos erat, in adversis rebus voltum secundae fortunae gerere, moderari animo in secundis.
responderi placuit, ita pacem dari, si de summa rerum liberum senatui permittat rex de se deque universa Macedonia statuendi ius.
haec cum renuntiassent legati,
ultro mox quaesituros, quod oblatum fastidiant. Perseus hanc ipsam superbiam — quippe ex fiducia virium esse — timere, et summam pecuniae augens, si pretio pacem emere posset, non destitit animum consulis temptare.
postquam nihil ex eo, quod primo responderat, mutabat, desperata pace ad Sycurium, unde profectus erat, redit, belli casum de integro temptaturus.
fama equestris pugnae vulgata per Graeciam nudavit voluntates hominum. non enim solum qui partis Macedonum erant, sed plerique ingentibus Romanorum obligati beneficiis, quidam vim superbiamque experti Persei, laeti eam famam accepere,
non ob aliam causam quam pravo studio, quo etiam in certaminibus ludicris vulgus utitur, deteriori atque infirmiori favendo.
eodem tempore in Boeotia summa vi Haliartum Lucretius praetor oppugnabat; et quamquam nec habebant externa auxilia obsessi praeter Coronaeorum iuniores, qui prima obsidione moenia intraverant, neque sperabant, tamen ipsi animis magis quam viribus resistebant.
nam et eruptiones in opera crebro faciebant, et arietem admotum nunc saxis ingentibus, nunc libramento plumbi gravatum ad terram urguebant, et si qua declinare nequiverant ictum, pro diruto muro novum tumultuario opere, raptim ex ipsa ruinae strage congestis saxis, extruebant.