Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

equites enim illis principes iuventutis, equites seminarium senatus; inde lectos in patres consules, inde imperatores creant: horum spolia paulo divisimus inter vos.

nec minorem de legionibus peditum victoriam habetis, quae nocturna fuga vobis subtractae naufragorum trepidatione passim natantium flumen conpleverunt.

sed facilius nobis sequentibus victos Peneum superare erit, quam illis trepidantibus fuit; transgressique extemplo castra oppugnabimus, quae hodie cepissemus, ni fugissent;

aut si acie decernere volent, eundem pugnae pedestris eventum expectate, qui equitum in certamine fuit.” et qui vicerant,

alacres, spolia caesorum hostium umeris gerentes, decora sua audivere, ex eo, quod acciderat, spem futuri praecipientes,