Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
Perseus, in mediam invectus aciem, Graecos primo impetu avertit; quibus fusis cum gravis ab tergo instaret hostis, Thessalorum equitatus, qui a laevo cornu brevi spatio diiunctus in subsidiis fuerat extra concursum, primo spectator certaminis, deinde inclinata re maxumo usui fuit.
cedentes enim sensim integris ordinibus, postquam se Eumenis auxiliis adiunxerunt, et cum eo tutum inter ordines suos receptum sociis fuga dissipatis dabant et, cum minus conferti hostes instarent, progredi etiam ausi multos fugientium obvios exceperunt.
nec regii, sparsi iam
cum victor equestri proelio rex --- parvo momento si adiuvisset debellatum esse, et opportune adhortanti supervenit phalanx, quam sua sponte, ne audaci coepto deessent, Hippias et Leonnatus raptim adduxerant, postquam prospere pugnasse equitem acceperunt.
fluctuante rege inter spem metumque tantae rei conandae Cretensis Euander, quo ministro Delphis ad insidias Eumenis regis usus erat, postquam agmen peditum venientium sub signis vidit,
ad regem accurrit et monere institit, ne elatus felicitate summam rerum temere in non necessariam aleam daret;
si contentus bene re gesta quiesset eo die, vel pacis honestae condicionem habiturum vel plurimos belli socios, qui fortunam sequerentur, si bellare mallet.
in hoc consilium pronior erat animus regis. itaque conlaudato Euandro signa referri peditumque agmen redire in castra iubet, equitibus receptui canere.
cedidere eo die ab Romanis ducenti equites, duo milia haud minus peditum; capti sescenti ferme. ex regiis autem viginti equites, quadraginta pedites interfecti.
postquam rediere in castra victores, omnes quidem laeti, ante alios Thracum insolens laetitia eminebat; cum cantu enim superfixa hastis capita hostium portantes redierunt.
apud Romanos non maestitia tantum ex male gesta re, sed pavor etiam erat, ne extemplo castra hostis adgrederetur. Eumenes consuli suadere, ut trans Peneum transferret castra, ut pro munimento amnem haberet, dum perculsi milites animos colligerent.
consul moveri flagitio timoris fatendi; victus tamen ratione, silentio noctis transductis copiis, castra in ulteriore ripa communivit.
rex postero die ad lacessendos proelio hostes progressus, postquam trans amnem in tuto posita castra animadvertit, fatebatur quidem peccatum, quod pridie non institisset victis, sed aliquanto maiorem culpam esse, quod nocte foret cessatum;
nam, ut neminem alium suorum moveret, levi armatura inmissa,
Romanis quidem praesens pavor demptus erat, in tuto castra habentibus; damnum inter cetera praecipue famae movebat.
et in consilio apud consulem pro se quisque in Aetolos conferebant causam : ab iis fugae terrorisque principium ortum;
secutos pavorem Aetolorum et ceteros socios Graecorum populorum. quinque principes Aetolorum, qui primi terga vertentes conspecti dicebantur, Romam missi. Thessali pro contione laudati, ducesque eorum etiam virtutis causa donati.
ad regem spolia caesorum hostium referebantur.
dona ex his aliis arma insignia, aliis equos, quibusdam captivos dono dabat. scuta erant supra mille quingenta; loricae thoracesque mille amplius summam explebant; galearum gladiorumque et missilium omnis generis maior aliquanto numerus.