Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
regiis creverant animi vastatione concessa sibi ab hoste Pheraei agri; itaque eundum inde ad castra nec dandum ultra spatium cunctandi censebant.
et Romani sentiebant cunctationem suam infamem apud socios esse, maxume indigne ferentis non latam Pheraeis opem.
consultantibus, quid agerent — aderant autem Eumenes et Attalus in consilio — , trepidus nuntius adfert hostem magno agmine adesse. consilio dimisso signum extemplo datur, ut arma capiant.
interim placet ex regiis auxiliis centum equites et parem numerum iaculatorum peditum exire.
Perseus hora ferme diei quarta, cum paulo plus mille passus abesset a castris Romanis, consistere signa peditum iussit; praegressus ipse cum equitibus ac levi armatura; et Cotys cum eo ducesque aliorum auxiliorum praecesserunt.