Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

haec soluta obsidio locum alteri novae obsidioni dedit; namque extemplo M. Lueretius cum exercitu navali, decem milibus armatorum, ad hoc duobus milibus regiorum, qui sub Athenaeo erant, Haliartum circumsedit; parantibusque iam oppugnare supervenit a Creusa praetor.

ad idem fere tempus et ab sociis naves Chalcidem convenerunt, duae Punicae quinqueremes, duae ab Heraclea ex Ponto triremes, quattuor Chalcedone, totidem Samo, tum quinque Rhodiae quadriremes.

has praetor, quia nusquam erat maritumum bellum, remisit sociis. et Q. Marcius Chalcidem

82
navibus venit, Alope Pthiotica capta, Larisa, quae Cremaste dicitur, oppugnata.

cum hic status in Boeotia esset, Perseus, cum ad Sycurium, sicut ante dictum est, stativa haberet, frumento undique circa ex agris convecto,

ad vastandum Pheraeorum agrum misit, ratus ad invandas sociorum urbes longius a castris abstractos deprehendi Romanos posse.

quos cum eo tumultu nihil motos animadvertisset, --- praedam quidem praeterquam hominum — pecora autem maxume omnis generis fuere — divisit ad epulandum militibus ---.

sub idem deinde tempus consilium et consul et rex habuerunt, unde bellum ordirentur.