Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

venerant autem ad pecunias pro facultatibus quaeque suis et frumentum pollicendum ad bellum.

omnibus gratiae actae, remissum omnibus; satis regios apparatus ad ea dictum sufficere. vehicula tantum imperata, ut tormenta telorumque missilium ingentem vim praeparatam bellicumque aliud instrumentum veherent.

profectus inde toto exercitu, Eordaeam petens, ad Begorritim, quem vocant, lacum positis castris, postero die in Elimeam ad Haliacmona fluvium processit.

deinde saltu angusto superatis montibus, quos Cambunios vocant, descendit ad Azorum, Pythoum, Dolichen:

Tripolim vocant incolentes. haec tria oppida paulisper cunctati, quia obsides Larisaeis dederant, victi tamen praesenti metu in deditionem concesserunt.

benigne his appellatis, haud dubius Perrhaebos quoque idem facturos,--- urbem nihil cunctatis, qui incolebant, primo adventu recipit.

Cyretias oppugnare coactus primo etiam die acri concursu ad portas armatorum est repulsus; postero die omnibus copiis adortus in deditionem omnes ante noctem accepit.

Mylae, proximum oppidum, ita munitum, ut inexsuperabilis munimenti spes incolas ferociores faceret, non portas claudere regi satis habuerunt, sed probris quoque in ipsum Macedonasque procacibus iaculati sunt.

quae res cum infestiorem hostem ad oppugnandum fecisset, ipsos desperatione veniae ad tuendos sese acrius accendit.

itaque per triduum ingentibus utrimque animis et oppugnata est urbs et defensa. multitudo Macedonum ad subeundum in vicem proelium haud difficulter suppetebat; oppidanos, diem noctem eosdem tuentis moenia, non vulnera modo, sed etiam vigiliae et continens labor conficiebat.