Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

cum iis consul Brundisium ad exercitum profectus atque inde cum omnibus copiis transvectus ad Nymphaeum in Apolloniatium agro posuit castra.

paucos ante dies Perseus, postquam legati ab Roma regressi praeciderant spem pacis, consilium habuit. ibi aliquamdiu diversis sententiis certatum est.

erant, quibus vel stipendium pendendum, si iniungeretur, vel agri parte cedendum, si multarent, quidquid denique aliud pacis causa patiendum esset, non recusandum videretur, nec committendum, ut in aleam tanti casus se regnumque daret.

si possessio haud ambigua regni maneret, multa diem tempusque adferre posse, quibus non amissa modo reciperare, sed timendus ultro iis esse, quos nunc timeret, posset.

ceterum multo maior pars ferocioris sententiae erat. quidquid cessisset, cum eo simul regno protinus cedendum esse adfirmabant.