Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
Thebanos Marcius et Atilius laeti audierunt auctoresque et his et separatim singulis fuerunt ad renovandam amicitiam mittendi Romam legatos.
ante omnia exules restitui iusserunt et auctores regiae societatis decreto suo damnarunt. ita, quod maxume volebant, discusso Boeotico concilio in Peloponnesum proficiscuntur Ser. Cornelio Chalcidem accersito.
Argis praebitum est iis concilium; ubi res --- aliud a gente Achaeorum petierunt, quam ut mille milites darent.
id praesidium ad Chalcidem tuendam, dum Romanus exercitus in Graeciam traiceretur, missum est. Marcius et Atilius peractis, quae agenda in Graecia erant, principio hiemis Romam redierunt.
inde legatio sub idem tempus in Asiam et circum insulas missa.
tres erant legati, Ti. Claudius Sp. Postumius M. Iunius. ii circumeuntes hortabantur socios ad suscipiendum adversus Persea pro Romanis bellum; et, quo quaeque opulentior civitas erat, eo accuratius agebant, quia minores secuturae maiorum auctoritatem erant.
Rhodii maximi ad omnia momenti habebantur, quia non fovere tantum, sed adiuvare etiam viribus suis bellum poterant, quadraginta navibus auctore Hegesilocho praeparatis;
qui cum in summo magistratu esset — prytanin ipsi vocant — , multis orationibus pervicerat Rhodios, ut omissa, quam saepe vanam experti essent, regum fovendorum spe Romanam