Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

haec dicenti ei cum adsensum esset, Marcius auctor fuit mittendi Romam legatos; cum experienda omnia ad ultimum nec praetermittendam spem ullam censuisset rex, reliqua consultatio erat, quonam modo tutum iter legatis esset.

ad id cum necessaria petitio indutiarum videretur cuperetque Marcius neque aliud conloquio petisset, gravate et in magnam gratiam

69
petentis concessit.

nihil enim satis paratum ad bellum in praesentia habebant Romani, non exercitum, non ducem, cum Perseus, ni spes vana pacis occaecasset consilia, omnia praeparata atque instructa haberet, et suo maxime tempore atque alieno hostibus incipere bellum posset.

ab hoc conloquio, fide indutiarum interposita, legati Romani in Boeotiam †

comparati sunt. ibi iam motus coeperat esse discedentibus a societate communis concilii Boeotorum quibusdam populis, ex quo renuntiatum erat respondisse legatos appariturum, quibus populis proprie societatem cum rege iungi displicuisset.

primi a Chaeronia legati, deinde a Thebis in ipso itinere occurrerunt, adfirmantes non interfuisse se, quo societas ea decreta esset, concilio; quos legati, nullo in praesentia responso dato, Chalcidem se sequi iusserunt.

Thebis magna contentio orta erat ex alio certamine. comitiis praetoris et Boeotarcharum victa pars iniuriam persequens coacta multitudine decrevit, ne Boeotarchae urbibus reciperentur.