Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

et his, criminis augendi causa, cum exercitu me isse adicitur; scilicet, ut, quod nunc vos facere queror, urbes occuparem, arcibus inponerem praesidia.

vocate in concilium Graeciae civitates, per quas iter feci, queratur unusquilibet

68
militis mei iniuriam; non recusabo, quin simulato sacrificio aliud petisse videar.

Aetolis et Byzantiis praesidia misimus et cum Boeotis amicitiam fecimus. haec, qualiacumque sunt, per legatos meos non solum indicata sed etiam excusata sunt saepe in senatu vestro, ubi aliquos ego disceptatores non tam aequos quam te, Q. Marci, paternum amicum et hospitem, habebam.

sed nondum Romam accusator Eumenes venerat, qui calumniando omnia detorquendoque suspecta et invisa efficeret et persuadere vobis conaretur, non posse Graeciam in libertate esse et vestro munere frui, quoad regnum Macedoniae incolume esset.

circumagetur hic orbis; erit mox, qui arguat nequiquam Antiochum ultra iuga Tauri emotum; graviorem multo Asiae, quam Antiochus fuerit, Eumenen esse; conquiescere socios vestros non posse, quoad regia Pergami sit; eam arcem supra capita finitimarum civitatium impositam.

ego haec, Q. Marci et A. Atili, quae aut a vobis obiecta aut purgata a me sunt, talia esse scio, ut aures, ut animi audientium sint, nec tam referre, quid ego aut qua mente fecerim, quam, quomodo id vos factum accipiatis.