Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

consulti patres, cui consulatum populus Romanus non negasset, ei ab se provinciam negari, superbum rati, sortiri consules iusserunt. P. Licinio Macedonia, C. Cassio Italia obvenit.

legiones inde sortiti sunt: prima et tertia ut in Macedoniam traicerentur, secunda et quarta ut in Italia remanerent.

dilectum consules multo intentiore, quam alias, cura habebant. Licinius veteres quoque scribebat milites centurionesque; et multi voluntate nomina dabant, quia locupletes videbant, qui priore Macedonico bello aut adversus Antiochum in Asia stipendia fecerant.

cum tribuni militum, qui centuriones ---, sed primum quemque citarent, tres et viginti centuriones, qui primos pilos duxerant, citati tribunos plebis appellarunt. duo ex collegio, M. Fulvius Nobilior et M. Claudius Marcellus, ad consules rem reiciebant:

eorum cognitionem esse debere, quibus dilectus quibusque bellum mandatum

59
esset; ceteri cognituros se, de quo appellati essent, aiebant, et si iniuria fieret, auxilium civibus laturos.