Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
et in sociali exercitu consuli alteri auctus numerus: sedecim milia peditum octingentos equites, praeter eos, quos Cn. Sicinius duxisset, sescentos equites, in Macedoniam traiceret.
Italiae satis visa duodecim milia sociorum peditum, sescenti equites. illud quoque praecipuum datum sorti Macedoniae, ut centuriones militesque veteres scriberet, quos vellet, consul usque ad quinquaginta annos.
in tribunis militum novatum eo anno propter Macedonicum bellum, quod consules ex senatus consulto ad populum tulerunt, ne tribuni militum eo anno suffragiis crearentur, sed consulum praetorumque in iis faciendis iudicium arbitriumque esset.
inter praetores ita partita imperia: praetorem, cuius sors fuisset,
ut iret, quo senatus censuisset, Brundisium ad classem ire placuit, atque ibi recognoscere socios navales, dimissisque, si qui parum idonei essent, supplementum legere ex libertinis et dare operam, ut duae