Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

patres et ad haruspices referri et decemviros adire libros iusserunt.

decemviri lustrandum oppidum, supplicationem obsecrationemque habendam, victimis maioribus sacrificandum et in Capitolio Romae et in Campania ad Minervae promunturium renuntiarunt; ludos per decem dies Iovi optimo maximo primo quoque die faciendos.

ea omnia cum cura facta. haruspices in bonum versurum id prodigium, prolationemque finium et interitum perduellium portendi responderunt, quod ex hostibus spolia fuissent ea rostra, quae tempestas disiecisset.

accesserunt, quae cumularent religiones animis: Saturniae nuntiatum erat sanguine per triduum in oppido pluvisse; Calatiae asinum tripedem natum, et taurum cum quinque vaccis uno ictu fulminis exanimatos;

Auximi terra pluvisse. horum quoque prodigiorum causa res divinae factae et supplicatio unum diem feriaeque habitae.