Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

neque relicto regno meo, quod amplum et egregium vos fecistis, mare tantum traiecissem, ut vana ad vos adferendo fidem abrogarem mihi;

cernebam nobilissimas Asiae et Graeciae civitates in dies magis denudantis iudicia sua, mox, si permitteretur, eo processuras, unde receptum ad paenitendum non haberent;

cernebam Persea non continentem se Macedoniae regno, alia armis occupantem, alia, quae vi subigi non possent, favore ac benivolentia conplectentem;

videbam, quam inpar esset sors, cum ille vobis bellum pararet, vos ei securam pacem praestaretis, quamquam mihi quidem non parare, sed gerere paene bellum videbatur. Abrupolim, socium atque amicum vestrum, regno expulit;

Arthetaurum Illyrium, quia scripta ab eo quaedam vobis conperit, socium item atque amicum vestrum, interfecit;

euersam et Callicritum Thebanos, principes civitatis, quia liberius adversus eum in concilio Boeotorum

42
locuti fuerant delaturosque ad vos, quae agerentur, professi erant, tollendos curavit;

auxilium Byzantiis adversus foedus tulit; Dolopiae bellum intulit; Thessaliam et Doridem cum exercitu pervasit, ut in bello intestino deterioris partis auxilio meliorem adfligeret;

confudit et miscuit omnia in Thessalia Perrhaebiaque spe novarum tabularum, ut manu debitorum obnoxia sibi optumates opprimeret.