Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
functus necessario mihi officio, et quodam modo liberata atque exonerata fide mea, quid ultra facere possum, quam uti deos deasque precer, ut vos et vestrae rei publicae et nobis sociis atque amicis, qui ex vobis pendemus, consulatis?”
haec oratio movit patres conscriptos. ceterum in praesentia nihil, praeterquam fuisse in curia regem, scire quisquam potuit: eo silentio clausa curia erat. bello denique perfecto, quaeque dicta ab rege quaeque responsa essent, emanavere.
Persei deinde regis legatis post paucos dies senatus datus est. ceterum praeoccupatis non auribus magis quam animis ab Eumene rege, omnis et defensio et deprecatio legatorum respuebatur;
et exasperavit animos ferocia nimia Harpali, qui princeps legationis erat. is velle quidem et laborare dixit regem, ut purganti, se nihil hostile dixisse aut fecisse, fides habeatur:
ceterum si pervicacius causam belli quaeri videat, forti animo defensurum se. Martem communem esse et eventum incertum belli.