Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
eorum prodigiorum causa consules maiores hostias immolarunt, et diem unum circa omnia pulvinaria supplicatio fuit.
sacrificiis rite perfectis provincias sortiti sunt; Claudio Histria, Sempronio Sardinia obvenit.
legem dein de sociis C. Claudius tulit ex senatus consulto
quaestio, qui ita non redissent, L. Mummio praetori decreta est.
ad legem et edictum consulis senatus consultum adiectum est, ut dictator, consul, interrex, censor, praetor, qui nunc esset quive postea futurus esset, apud eorum quem qui manu mitteretur, in libertatem vindicaretur, ut ius iurandum daret, qui eum manu mitteret, civitatis mutandae causa manu non mittere; in quo id non iuraret, eum manu mittendum non censuerunt.
haec in posterum cauta iussique edicto C. Claudi cons. --- Claudio decreta est.
dum haec Romae geruntur, M. Iunius et A. Manlius, qui priore anno consules fuerant, cum Aquileiae hibernassent, principio veris in finis Histrorum exercitum introducerunt;
ubi cum effuse popularentur, dolor magis et indignatio diripi res suas cernentis Histros, quam certa spes, satis sibi virium adversus duos exercitus esse, excivit.
concursu ex omnibus populis iuventutis facto repentinus et tumultuarius exercitus acrius primo impetu quam perseverantius pugnavit.
ad quattuor milia eorum in acie caesa; ceteri omisso bello in civitates passim diffugerunt. inde legatos primum ad pacem petendam in castra Romana, deinde obsides imperatos miserunt.
haec cum Romae cognita litteris proconsulum essent, C. Claudius consul veritus, ne forte eae res provinciam et exercitum sibi adimerent, non votis nuncupatis, non paludatis lictoribus, uno omnium certiore facto collega, nocte profectus, praeceps in provinciam abiit; ubi inconsultius quam venerat se gessit.
nam cum contione advocata fugam e castris A. Manlio adversis auribus militum, quippe qui primi ipsi fugissent, obiectasset et ingessisset probra M. Iunio, quod se dedecoris socium collegae fecisset, ad extremum utrumque decedere provincia iussit.
ad
furens ira vocatum, qui pro quaestore Manli erat, catenas poposcit, vinctos se Iunium Manliumque minitans Romam missurum.
ab eo quoque spretum consulis imperium est; et circumfusus exercitus, favens imperatorum causae et consuli infestus, animos ad non parendum addebat.
postremo fatigatus consul et contumeliis singulorum et multitudinis — nam insuper inridebant — ludibriis, nave eadem, qua venerat, Aquileiam redit.
inde collegae scripsit, ut militum novorum ei parti, quae scripta in Histriam provinciam esset, ediceret, Aquileiam ut conveniret, ne quid se Romae teneret, quo minus votis nuncupatis paludatus ab urbe exiret.
haec a collega obsequenter facta, brevisque dies ad conveniendum edicta est. Claudius prope consecutus est litteras suas.
contione adveniens de Manlio et Iunio habita, non ultra triduum moratus Romae, paludatis lictoribus votisque in Capitolio nuncupatis, in provinciam aeque ac prius praecipiti celeritate abit.
paucis ante diebus Iunius Manliusque oppidum Nesattium, quo se principes Histrorum et regulus ipse Aepulo receperat, summa vi oppugnare coeperant.