Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
eum cum in senatu fatigassent interrogationibus tribuni plebis Papirius et Licinius de iis, quae in Histria essent acta, in contionem quoque produxerunt.
ad quae cum consul se dies non plus undecim in ea provincia fuisse responderet, quae se absente acta essent, se quoque, ut illos, fama comperta habere,
exsequebantur deinde quaerentes, quid ita non potius A. Manlius Romam venisset, ut rationem redderet populo Romano, cur ex Gallia provincia, quam sortitus esset, in Histriam transisset?
quando id bellum senatus decrevisset, quando id bellum populus Romanus iussisset? at hercule privato quidem consilio bellum susceptum esse, sed gestum prudenter fortiterque.
immo, utrum susceptum sit nequius an inconsultius gestum, dici non posse. stationes duas necopinantes ab Histris
privatum rationem redditurum earum rerum esse, quoniam consul noluisset.
comitia deinde habita. consules creati C. Claudius Pulcher Ti. Sempronius Gracchus. et postero die praetores facti P. Aelius Tubero iterum C. Quinctius Flamininus C. Numisius L. Mummius Cn. Cornelius Scipio C. Valerius Laevinus.
Tuberoni urbana iurisdictio, Quinctio peregrina evenit, Numisio Sicilia, Mummio Sardinia; sed ea propter belli magnitudinem provincia consularis facta. Gracchus eam sortitur, Histriam Claudius.
Scipio et Laevinus Galliam in duas divisam provincias sortiti sunt.