Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

per eosdem forte dies M. Iunius consul ex Histria comitiorum causa Romam venit.

eum cum in senatu fatigassent interrogationibus tribuni plebis Papirius et Licinius de iis, quae in Histria essent acta, in contionem quoque produxerunt.

ad quae cum consul se dies non plus undecim in ea provincia fuisse responderet, quae se absente acta essent, se quoque, ut illos, fama comperta habere,

exsequebantur deinde quaerentes, quid ita non potius A. Manlius Romam venisset, ut rationem redderet populo Romano, cur ex Gallia provincia, quam sortitus esset, in Histriam transisset?

quando id bellum senatus decrevisset, quando id bellum populus Romanus iussisset? at hercule privato quidem consilio bellum susceptum esse, sed gestum prudenter fortiterque.

immo, utrum susceptum sit nequius an inconsultius gestum, dici non posse. stationes duas necopinantes ab Histris

8
oppressas, castra Romana capta, quod peditum, quod equitum in castris fuerit caesum; ceteros inermes fusosque, ante omnes consulem ipsum, ad mare ac naves fugisse.