Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

fuisse se sub dicione Antiochi; eam

7
regiam servitutem conlatam cum praesenti statu praeclaram libertatem visam. non publice tantum se premi imperio, sed singulos iustum pati servitium.

iustos coniuges liberosque vexari; in corpus, in tergum saeviri; famam, quod indignum sit, maculari dehonestarique; et palam res odiosas fieri iuris etiam usurpandi causa, ne pro dubio habeant, nihil inter se et argento parata mancipia interesse.

motus his senatus litteras Lyciis ad Rhodios dedit, nec Lycios Rhodiis nec ullos alii cuiquam, qui nati liberi sint, in servitutem dari placere;

Lycios ita sub Rhodiorum simul imperio et tutela esse, ut in dicione populi Romani civitates sociae sint.

triumphi deinde ex Hispania duo continui acti.