Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

divinat etiam, quae futura fuerint, si Philippus vixisset, quid ita Perseus regni heres sit, quid parent Macedones, quid cogitent Romani.

nos autem, qui nec ob quam causam nec quem ad modum perierit Demetrius scimus, nec, quid Philippus, si vixisset, facturus fuerit, ad haec, quae palam geruntur, consilia nostra accommodare oportet.

ac scimus Persea regno accepto regem a populo Romano appellatum; audimus legatos Romanos venisse ad regem Persea et eos benigne exceptos.

haec omnia pacis equidem signa esse iudico, non belli; nec Romanos offendi posse, si ut bellum gerentes eos secuti sumus, nunc quoque pacis auctores sequamur. cur quidem nos inexpiabile omnium soli bellum adversus regnum Macedonum geramus, non video.

opportuni propinquitate ipsa Macedoniae sumus? an infirmissimi omnium, tamquam, quos nuper subegit, Dolopes? immo contra ea vel viribus nostris, deum benignitate, vel regionis intervallo tuti.