Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

nec earum tantum civitatium, per quas iturus erat, satis habuit animos sibi conciliare; aut legatos aut litteras dimisit, petens, ne diutius simultatum, quae cum patre suo fuissent, meminissent; nec enim tam atroces fuisse eas, ut non cum ipso potuerint ac debuerint finiri;

secum quidem omnia illis integra esse ad instituendam fideliter amicitiam; cum Achaeorum maxime gente reconciliandae gratiae viam quaerebat.

23

haec una ex omni Graecia gens et Atheniensium civitas eo processerat irarum, ut finibus interdiceret Macedonibus.

itaque servitiis ex Achaia fugientibus receptaculum Macedonia erat, quia, cum finibus suis iis interdixissent, intrare regni terminos ipsi non audebant.

id cum Perseus animadvertisset, conprensis omnibus litterae ---. ceterum ne similis fuga servorum postea fieret, cogitandum et illis esse.

recitatis his litteris per Xenarchum praetorem, qui privatae gratiae aditum apud regem quaerebat, et plerisque moderate et benigne scriptas esse censentibus litteras, atque iis maxume, qui praeter spem recepturi essent amissa mancipia, Callicrates ex iis, qui in eo verti salutem gentis crederent, si cum Romanis inviolatum foedus servaretur, “parva”

inquit “aut mediocris res, Achaei, quibusdam videtur agi:

ego maxumam gravissimamque omnium non agi tantum arbitror, sed quodam modo actam esse. nam qui regibus Macedonum Macedonibusque ipsis finibus interdixissemus manereque id decretum sciremus,